Jump to content

Historia Aragoniae

E Vicipaedia
Communitatis autonomae Aragoniae locus praesenti in Hispaniā.
A Hieronymo Blanca operis, Aragonensium rerum comentarii facies, quod anno 1588 Caesaraugustae fratres Laurentius et Didacus Robles ediderunt. De primarum Aragoniae historiarum unā agitur.

Historia Aragoniae Musulmanā irruptione saeculo octavo incipit. Quae, ex illo tempore, suos limites ampliabat per saecula in quibus primum Comitatus, deinde Regnum et posterius Consilium et Audientia fuit, donec hodie comunitatem autonomam constituit, quamquam unitate geographica seu naturali, linguistica, et ethnica caret. Humana autem praesentia in terris hodie Communitatem autonomam Aragoniam formantibus plurimis millenniis abhinc initium sumit, sed Aragonia, sicuti multae praesentes regiones historicae, Medii Aevi fructus est. Nomen Aragonia primum anno 828 apparet.

Medio aevo praesens Aragonia cusa fictaque est. Praecipua cuius columina Corona, Cohortes, Deputatio Aragoniae et Ius forale fuerunt. Primus locus e saeculo XII foederationis civitatum diversae entitatis, Corona Aragoniae Corona Aragoniae; proprium cuius pondus paulatim intra se languit usque ad Aevum modernum, cum inserta est in centralizatiorem civitatem, Regnum Hispaniae; notandum est anno 1412 in Compromisso Caspensi dynastiam quae regnare coepit, propter ultimum prioris domūs heredem mortuum, domum Castellanam Trastamăram esse.

Ex tumultis anni 1591, cum Philippus II Hispaniae Iustitiam Aragoniae Ioannem V Lanuzae interfecit, usque ad saeculum XVIII, annum 1707, cum declarata sunt Decreta Novi Propositi, Aragonia paulatim omnia sua iura, fora et alias historicas singularitates amisit quae consecuta erat per annos.

Bellum Independentiae Hispanicae seu Bellum Paeninsulare novae activationis occasionem praebuit, sed saeculo XIX Carlistae, qui asseclas his in terris invenerunt, praeteritas forales libertates reddere obtulerunt.

Sic, saeculum XX, republicanā aevitate, regionalisticus sensus maiores gradūs attigit, sed Bellum civile Hispanicum omnia autonomica proposita delevit.

Regimen Franquisticum Aragonensisticas appetitiones hebetavit, quae hodie, firmatae, prodire conantur.

Praehistoria

[recensere | fontem recensere]

Periodus Palaeolithica

[recensere | fontem recensere]
Palaeolithicum in Aragoniā.

Antiquissima humanae vitae testimonia in Aragoniā a glaciationum tempore originem trahit, in Pleistocaeno medio, circa 600 000 annos abhinc, per Palaeolithicum inferius. Haec oppida Acheulianae manufacturae testimonia reliquerunt. Inventi sunt bifrontes e silice et dolabrae e quarziti, praesertim in aggestibus fluvialibus Sancti Blasii (Aragonice Sant Blas, Hispanice San Blas et Catalanice Sant Blai) Terulii, in areā Cauvacā (Aragonice, Hispanice et Catalanice Cauvaca) Caspi (Aragonice et Catalanice Casp et Hispanice Caspe), in Eluviē Arbolitis (Aragonice Barranco d'Arbolitas, Hispanice Barranco de Arbolitas et Catalanice Barranc d'Arbolitas) prope Bursaonem[1] et etiam in commarcā Bilbilitanā, in areā Miedibus Aragoniae (Aragonice Miedes d'Aragón, Hispanice et Catalanice Miedes de Aragón). Quibus instrumentis tunc Vallis Salonis[2] (Hispanice et Catalanice Valdejalón, Aragonice Val de Xalón) abundant.

Per Glaciationem Würmianam, circa 80 000 a.C.n., nova humana species, Homo neanderthalensis, hac in regione apparuit. Multa humana reliqua, sicuti molares, in Specibus Maurorum (Aragonice Esplugas d'os Moros, Hispanice Cuevas de los Moros et Catalanice Coves dels Moros) Gabasae (Aragonice et Hispanice Gabasa et Catalanice Gavasa), prope Oscam, inventa sunt. Per Palaeolithicum medium evoluta est cultura Mousterii, usque ad 40 000 a.C.n., propemodum, durans. Quae silicis confectione cuspidum, radulae[3] dentiumque formā depingitur, sed etiam ponderis est osseum opus. Notissimi sitūs Specus Eudoviges (Aragonice Covacho Eudoviches, Hispanice et Catalanice Covacho de Eudoviges) Alacone[4] in Provinciā Terulensi, Fons Truchoënsis (Aragonice Fuent d'o Trucho, Hispanice Fuente del Trucho et Catalanice Font del Trucho) Colli Longo[5] et Specūs Maurorum (Aragonice Esplugas d'os Moros, Hispanice Cuevas de los Moros et Catalanice Coves dels Moros) Gabasae (Aragonice et Hispanice Gabasa et Catalanice Gavasa) sunt.

In Palaeolithico Superiore, circa 40 000 a.C.n. incipiente, apparuerunt duae novae culturae: Solutrium et Magdalenium. Solutrium imprimis bene repraesentatum est in Specus Chavesensis (Aragonice Espluga de Chaves, Hispanice Cueva de Chaves et Catalanice Cova de Chaves) Bastarae,[6] ubi cuspides suendi, grosae[7] et scalpri inventi sunt. Cultura Magdalenium nobis ossea, sicuti assagaias[8], aut lapidea instrumenta, sicuti microlĭthos, reliquit. Capra et cuniculus animalia his ab hominibus venatissima esse videntur.

Periodus epipalaeolithica

[recensere | fontem recensere]

Epipalaeolithici reliqua, inter septimum et quintum millennium a.C.n., in Aragoniā Inferiori (Hispanice Bajo Aragón, Aragonice Baixo Aragón et Catalanice Baix Aragó) densantur. Microlithicarum rerum numerus crescit, dum ornamenta magis magisque geometrica sunt, triangulorum, trapeziorum et semilunarum formis utendis.

Habitatio saxosos iuxta parietes paulo profundos esse solebat, ad Solem vergens, et flumina Matarranyam (Hispanice Matarraña et Aragonice Catalaniceque Matarranya) et Algares (Hispanice Algás et Aragonice Catalaniceque Algars) dominabatur. Praecipui sitūs sunt suffugia Botiqueria Maurorum (Hispanice Botiquería dels Moros, Aragonice Botiguería d'os Moros et Catalanice Botiqueria dels Moros) et Secansense (Hispanice, Aragonice et Catalanice Els Secans) Maçaleone[9] (Hispanice Mazaleón, Aragonice Mazalión et Catalanice Massalió) in Provinciā Terulensi; et sitūs Costalēna (Hispanice et Catalanice La Costalena et Aragonice A Costalena) Meiellae[10] (Hispanice, Aragonice et Catalanice Maella), Situs Serdaënsis (Hispanice, Aragonice et Catalanice El Serdà) et Sol de la Pinyera (Hispanice, Aragonice et Catalanice Sol de la Pinyera) Favarae (Aragonice et Catalanice Favara et Hispanice Fabara) in Provinciā Caesaraugustanā. Horum oppidorum oeconomia essentialiter praedatoria -in venatū, piscatū recollectioneque fundata- adhuc erat.

Periodus Neolithica

[recensere | fontem recensere]
Neolithicum in Aragoniā.

Primo quinti millennii a.C.n. dimidio novus modus vivendi in effectorum oeconomiā fundatus apparuit, qui agriculturam ac educationem animalium cognoscunt, quamquam venari sicuti complementaria activitas pergunt.

Molarum versatilium[11], durā petrā, exsistentia molendi activitatem confirmat; eodem modo aliquae politae secūres in aciē crenas ostendunt quia adhibitae erant sicuti operum rusticorum asciae.[12]

Inveniuntur neolithica reliqua in Montibus exterioribus Pirenaicis (Hispanice Sierras exteriores pirenaicas, Aragonice Sierras exteriors pirenencas et Catalanice Serres exteriors pirinenques) et Aragoniā Inferiore (Hispanice Bajo Aragón, Aragonice Baixo Aragón et Catalanice Baix Aragó).

Protohistoria

[recensere | fontem recensere]

Periodus chalcolithica

[recensere | fontem recensere]

Periodus chalcolithica duobus phaenomenis distinguitur: megalithicarum aedificationum multiplicatione et expansione culturae campaniformis. Praecipuissimi megalithi in externis montibus et altis Pyrenaicis vallibus observantur.

Aetas aënea

[recensere | fontem recensere]
Feminea e terrā coctā figura, ex Aetate aëneā exeunte, inter 650 et 500 a.C.n., Fontibus Hiberi[13] (Hispanice Catalaniceque Fuentes de Ebro et Aragonice Fuents d'Ebro) inventa.

In Specū Mauri Olbēnae[14] (Hispanice Cueva del Moro de Olvena, Aragonice Espluga d'o Moro d'Olbena et Catalanice Cova del Moro d'Olvena) ossea sagittatum fastigia undecim inventa sunt, quorum origo trahitur a saeculis XVI et XV a.C.n. et quae optima antiquae Aetatis aëneae exempla sunt.

Media aënea praecipuos sitūs archaeologicos in commarcā Montionensis suppeditavit, cum magis quam 200 politis securibus prope collem Marculloënsem (Hispanice, Aragonice et Catalanice Marcullo), Pialfor, Congiel[15] (Hispanice, Aragonice et Catalanice Conchel), Muriellam[16] (Hispanice, Aragonice et Catalanice Morilla) et collem Francheënsem (Hispanice, Aragonice et Catalanice Franché). Figlinae blandae sunt, aliquando parvis globis super ansā ornatae. Metallicae res multiplicantur, triangularibus cum perforaculis pugionibusque et clavis sine foramine. Intensa agriculturalis activitas per magnum silicosarum falcium numerum confirmatur. Etiam loca habitata in inferiori cursū Cingae[17] (Hispanice, Aragonice et Catalanice Cinca) prope flumina Sosam (Hispanice, Aragonice et Catalanice Sosa) et Alcanatre[18] (Hispanice, Aragonice et Catalanice Alcanadre) inventa sunt.

Ultimae Aetatis aëneae exeuntis periodi, circa 1 100 a.C.n., agrorum urnarum culturā depicta sunt. Consistit Indoeuropaeis e gentibus, Mediā e Europā ortis, quae Mediterraneis cum gentibus se immiscuerunt. Quae suos mortuos incinerabant et eorum cineres cinerarias in urnas iniciebant. Quorum exempla sunt in Specū Mauri Olbēnae[14] (Hispanice Cueva del Moro de Olvena, Aragonice Espluga d'o Moro d'Olbena et Catalanice Cova del Moro d'Olvena), Masadā Muris (Hispanice, Catalanice et Aragonice Masada del Ratón) Fragae[19] (Hispanice, Catalanice et Aragonice Fraga) et Capitio de Monteleone (Hispanice, Catalanice et Aragonice Cabezo de Monleón) Caspi[20] (Hispanice Caspe et Aragonice Catalaniceque Casp). Metallurgiae auctus incremento formarum fussurae habitatis in locis inventarum depingitur.

Aetas ferrea

[recensere | fontem recensere]
Hiberica scriptura. saeculi I a.C.n. aeramentum in praesentium provinciarum Soriae et Caesaraugustae limite inventum.
Hiberiae gentes anno 200 a.C.n.

Aetas ferrea documentis melius probatur. Priora loca continenter habitari pergunt. Etiam necropolibus usi sunt novae periodi pecuarii, agricolae et opifices.

Commercialis activitas, praesertim cum Phoenicibus, Etruscis et Graecis, evoluta est et ferream metallurgiam servavit. Ferramenta et arma ad illud tempus accommodata et meliorata sunt, ut probari potest in sitibus Piuró del Barranc Fondo et Sancti Christophori (Hispanice San Cristóbal) Maçaleone[9] (Hispanice Mazaleón, Aragonice Mazalión et Catalanice Massalió), ubi servantur vasa Punici generis; et Zayllae[21] (Hispanice Catalaniceque Azaila et Aragonice Zaila) et Calaceiti[22] (Hispanice Calaceite, Catalanice Calaceit et Aragonice Calazeit), ubi inventae sunt res e Cretā importatae.

Saeculo sexto a.C.n. coexsistebant in Aragoniā dissimiles gentes sex, quae pertinent ad greges Hiberum, Celticum et Aquitanum: Vascones, Suessetani, Sedetani, Iacetani, Ilergetes et Celtiberi citeriores.[23] Qui omnes hiberizati, sedentarii greges cum suis sedibus in constante loco collocatis erant. Praecipua quorum exempla inveniuntur in Capitio de Monteleone (Hispanice, Catalanice et Aragonice Cabezo de Monleón) et Altario de Brunos (Hispanice, Catalanice et Aragonice Loma de Brunos) Caspi[20] (Hispanice Caspe et Aragonice Catalaniceque Casp), Puntali (Hispanice Caspe et Aragonice Catalaniceque Puntal) Fragae[19] (Hispanice, Catalanice et Aragonice Fraga) et Roquizali del Rullo (Hispanice, Catalanice et Aragonice Roquizal del Rullo) Favarae[24] (Hispanice Fabara. Aragonice Favara Catalanice Favara de Matarranya).

Sociale systema familiari in grege, circa a coaevitatibus quattuor constituto, fundabatur. Oeconomicae activitates? praesertim agricultura et educatio animalium erant. Potestate fungebatur rex, ab viris in conventū coniunctis circumdatus.

Occupatio Punica

[recensere | fontem recensere]
Iberia inter annos 237 et 206 a.C.n.

Ex anno 237 a.C.n., duce Hannibali Barcā et postea eius genero Hasdrubali, Karthaginenses cito per Hiberiam expansi sunt. Ilercavones, Ilergetes et Iacetani partim penes Hannibalis Barcae auctoriatem transiverunt. Haec regio tritici, metallorum pretiosorum et aestimatorum militum subsidia facta est.

Ex anno 219 a.C.n., Hispania campus proelii inter Romanos ac Karthaginenses facta est per Secundum bellum Punicum. Anno 217 a.C.n., Publius Cornelius Scipio aggressus est contra caput Ilergetum, Hasdrubalis sociorum; postea contra Lacetanos, quos vicit. Sed, exeunte anno, Romanis iam discessis, Mandonius, Ilergetum rex, suum populum contra Romam concitavit et eorum sociorum territoria everterunt. Publius Cornelius hos globos solvit, sed hic tumultus Hasdrubalem in Hiberi Septentrionem denuo duxit.

Celtiberi, ceterum, legatos ad Publium Cornelium miserunt et foedus fecerunt. Quos Roma Karthaginense territorium aggredi exhortata est; ei uno impetū duas urbes ceperunt et Hasdrubalem bis vicerunt, cui propemoodum 15 000 mortuorum et 4 000 captivorum causavit.

Difficilis Romana occupatio

[recensere | fontem recensere]
Iberia a Romanis occupata inter saecula III et I a.C.n..
Provinciae Hispaniae Citerioris limites anni 197 a.C.n.

Anno 204 a.C.n., Karthago bellum perditum esse sensit et cum Scipione Africano tractavit. Quae condiciones ab eo impositas accepit, apud quas a Karthaginensibus Hispaniam relinqui est. Anno 197 a.C.n., Romana territoria ordinata sunt in provincias duas: Hispaniam ulteriorem et Hispaniam citeriorem, capite Tarracone. Cuius administratio bis per annum duobus praetoribus concessa est, quamquam hoc semper non efficax erat.

Sed, eodem anno, Sempronius Tuditanus, Hispaniae citerioris praetor, generali tumultui obversatus est qui Romani exercitūs cladem et mortem praetoris causavit. Senatus consulem Catonem Maiorem et exercitum 60 000 hominum misit. Nihilominus, huius regionis gentes, praeter Ilergetes, qui suā de deditione cum Catone egerunt, pugnare perrexerunt. Cato rebelles vicit et denuo hanc in provinciam dominium illius anni aestate sumpsit, sed sibi incolarum et Celtiberorum favorem attrahere non consecutus est. Post vis demonstrationem, eis se recipere convicit. Sed horum Indigenarum deditio solum ficta erat; sparso rumore ut Cato Romam redivisset, rebellio denuo exarsit. Cato firmiter respondit; tumultum composuit et captivos servos vendidit, denuo ineuns Romam triumphans.

Rebellio totam per Iberiam divulgata est, quod magnum cladium numerum exercitui Romano causavit, e quo dimidia militum pars interfecta est anno 188 a.C.n.. Manlius Acidinus, Citerioris praetor, Celtiberos Calagurri anno 184 a.C.n. aggressus est, dum Terentius Varro Suessetanos vincebat et eorum capite, Corbione, potiebatur.

Mediae regionis occupatio, quam Celtiberi incolebant, anno 181 a.C.n. a Quinto Fabio Flacco inchoata est. Aliquot victorias contra Celtiberos assecutus est. Nihilominus, occupatio praesertim a Tiberio Sempronio Graccho inter 179 et 178 a.C.n. effecta est, qui urbes oppidulaque triginta occupavit interdum per foeda aut capiendā utilitati ex aemulatione inter Celtiberos et Vascones.

Proconsules (aut propraetores secundum annum) qui provincias regebant cum incolarum detrimento pecuniam facere assueverunt: coacta munera et abusus communes res sunt. Cum praetor aut proconsul iter faciebant, gratis hospitio excipiebant et ut grana vili pretio sibi, suae familiae, suis magistratibus aut suis militibus traderentur imposuerunt. Senatus, cum legatos Hispanicis e provinciis recepisset, anno 171 a.C.n. legem pertulit ut inspicerentur hi praetores aut proconsules.

Tumultūs usque ad 133 a.C.n. perrexerunt, ubi deleta est Celtiberica urbs Numantia, ultimum eorum propugnaculum.

Anno 82 a.C.n. Aragonia locus belli civilis Romani fuit, cum gubernator Quintus Sertorius, factionis marianae, Oscam confugisset. Procursationes usque ad annum 72 a.C.n. perrexerunt, ubi Quintus Sertorius se victus fassus est.

Romana administratio

[recensere | fontem recensere]
Hispaniae Romanae divisio in conventūs iuridicos saeculo II (mappa Francice et Latine).

Primā in territoriali Hispaniae Romanae divisione, anno 196 a.C.n., praesens Aragonia intra Hispaniam Citeriorem includebatur. Bellis Lusitano-Hibericis, territoria Romā temperata valde amplificata sunt, quoad tota Paeninsula Hiberica capta est. Agrippa provinciales divisiones anno 27 a.C.n. reformavit et provincias tres in Hispaniā creare decrevit: Baeticam, Lusitaniam et Hispaniam Tarraconensem. Ad hanc ultimam provinciam pertinebant praesentia Aragoniensia territoria.

Claudio imperatore, Hispanicae provinciae in conventūs iuridicos subdivisae sunt. Pleraque Aragonia ad Conventum Caesaraugustanum tunc pertinebat, qui e Caesaraugustā pendebat. Hic conventus colonias duas -Celsam (Hispanice et Catalanice Velilla de Ebro; Aragonice Viliella d'Ebro) et Caesaraugustam- comprehendebat; praeter urbes septendecim vallium Hiberi, Salonis (Hispanice et Catalanice Jalón; Aragonice Xalón seu Exalón), Sicoris (Hispanice, Aragonice et Catalanice Segre), Cingae (Hispanice, Aragonice et Catalanice Cinca) et Faenarii (Hispanice Henares), apud quas praecipuae Bilbilis (Hispanice Calatayud; Catalanice Calataiud; Aragonice Calatayú), Ilerda, Calagurris, Osca, Turiasso, Ercavica (Hispanice Cañaveruelas) et Complutum erant.

Hispania post provincialem Diocletiani divisionem.

Caesaraugusta administrativa ponderis medulla fuit. Gravissimi momenti res toto in hoc conventū secundo gradū ibi iudicari poterant. Praeterea, religioso primi gradūs munere fruebatur, enim proprium Genii Conventūs Caesaraugustani cultum habebat. Hic romanus genius cultum, venerationem, sacra, dona omnibus ex urbibus administrativā in hac regione accipiebat. Concilium conventi etiam Caesaraugustae congregabatur: hoc consultivum concilium praecipuas urbis familias congregabat ut dicerent suam sententiam de rebus hunc conventum iuridicum afficientus.

Exeunte saeculo III, administrativae reformationis a Diocletiano factae causā, divisa est Hispania Tarraconensis in provincias novas tres: Tarraconensem, Carthaginensem et Gallaeciam; constituentes omnes dioecesem Hispaniam. Conventūs igitur iuridici tunc dissolvi videbantur, quod ponderis amissionem Caesaraugustae causavit, quia nonnulla administrativa munera rbe Tarracone sumpta sunt.

Denique, exeunte saeculo quarto, ultima administrativa reformatio facta est: limes inter Tarraconensem et Carthaginensem impositus est in flumine Hibero, quod praesens Aragoniense territorium exteriores penes urbes: Tarraconem et Carthaginem Novam.

Augusti statua, prope Romanorum moenium reliquia Caesaraugustae.
Theatrum Romanum Caesaraugustae, conventūs iuridici capitis. Aedificatum est Augusto et Tiberio imperatoribus.

Nonnulis saeculis, Romana cultura in Hispaniā, praesertim in Tarraconensi, instituta est. Romani mores, religio, leges et modus vivendi Indigenis impositi sunt, quod tunc Hispanoromanam culturam conformavit. Media ut Romana cultura diffusa esset et praevaleret plurima sunt.

Prima apud Romanorum occupantium munera vias renovare et, si opus erat, creare fuit ut et commeatūs et facultas absorbendorum novorum incolarum has in regiones melorarentur. Hoc modo, Caesaraugusta summus viarum nodus in suo conventū facta est.

Attamen, Romanizatio proprie urbanum factum fuit. Romanam per periodon, priores Hibericae urbes denuo institutae sunt et consequentes monumentales infrastructuras acceperunt. Quarum reliquiae Caesaraugustae, Oscae et Bilbili adhuc patent. Fuit, igitur, urbanizationis et constructarum infrastruturarum profectus. Caesaraugusta bonum harum urbium saeculo I ortarum exemplum praebet, cum foro, thermis, cloacis, theatro, fluviali portū, ponte super flumine Hibero et moenibus.

Coloniarum creatio etiam romanizationis elementum fuit. Quae statutae sunt ut Romanorum militum copiae, qui ab eorum muneribus liberati essent, remuneratae essent, sed etiam ut temperarentur finitima territoria. Cognoscuntur coloniae Victrix Iulia Celsa et Caesaraugusta in Aragoniā fuisse, haec ultima statuta anno 14 a.C.n., verosimiliter die 23 Decembris, super Hibericae prioris urbis, Salduviae nuncupatae, sitū. Haec statuta est intra contextum Hispanicarum provinciarum denuo ab Augusto ordinatarum, post victoriam in Bellis Cantabricis et pro legionum IIII Macedonicae, VI Victricis e X Geminae militibus.

Veneris et Erotis opus tessellatum, in Villā Fortunato Fragae, saeculo IV aedificatā.

Romanizatio quoque fundatur in creandis amplis latifundiis, villis ad productionem agrariam extensivam collineatis. Haec dominia aliquando locupletes ad familias a Romā aut Italiā oriundas pertinenbant, sed pleraque indigenis familiis erant quae romanos mores adoptaverant. Villa Fortunatus, prope Fragam, bonum harum divetum commodarumque possessionum exemplum est in quibuss habitabat localis aristocratia Romanum gustum secuta.

Romae occasus

[recensere | fontem recensere]

Vandali, Suebi et Alani

[recensere | fontem recensere]
Germanicae migrationes inter saecula III et V in Europā (mappa Theodisce).

Saeculo II mediante, Imperii Romani occasus coepit, eventis primis difficultatibus post duo Pacis Romanae saecula. Inter annos 264 et 266, coeperunt primae Barbarorum incursiones: Franci et Alamanni, qui in Galliam anno 260 intraverant, Pyrenaeos montes transiverunt et Turiassonem (Hispanice Aragoniceque Tarazona et Catalanice Tarassona) venerunt, quae praedata est. Eorum aliqui in Mauritaniam transiverunt, dum alii greges se sparserunt. Hoc tempus valde turbatum fuit, quia praedonum globi, qui Bacaudae nuncupati sunt, se contulerunt ad direptionem et ad devastandam Vallem Hiberi saeculo V.

Pridie Kalendas Ianuarias anni 406, Vandalorum, Sueborum et Alanorum incursio, qui Rhenum transiverant, Imperium Romanum Occidentale perturbavit. Flavius Claudius Constantinus hac politicā instabilitate fruitus est ut se imperatorem anno 407 nomine Constantini III designaret contra Flavium Honorium. Constans II, Constantini III filius, hostes anno 408 vicit et Hispaniae septemtrionem cepit, dum suus generalis Gerontius hanc provinciam e Caesaraugustā retinuit. Constantini III et sui filii sollicitatio Honorium Constantinum III coimperatorem anno 409 suscipere coegit. Constantini III reditus novo cum generali Gerontium offendit, qui contra Constantinum III rebellare decrevit et foedus fecit cum Vandalis, Suebis et Alanis, qui tunc Aquitaniam ceperunt, cum ei Pyrenaeos montes transire siti essent et Gerontius imperatorem usurpatorem Maximum declaravisset. Gerontius in Hispaniā usque ad suam mortem, anno 411, pugnavit, cum quoque evanuerunt Constantinus III et suus filius.

Maximus, quem Flavii Honorii generales persequebantur et in Vandalorum asylo excipi coegerunt, foedus cum Germanicis gentibus sedem in Hispaniā collocantibus fecit. Solum Hispania Tarraconensis, ubi hic habitabat, huius foederis libera mansit.

Visigothorum adventus

[recensere | fontem recensere]
Hiberia anno 418, cum Visigothi in Aquitaniā foederati sedem collocavissent, dum Hispaniae septemtrio penes Romanos directe mansit.

Anno 414, Ataulfus, Visigothorum rex, suam sedem in Aquitaniā collocavit; sed, a Constantio, Honorii generali coactus, hic in Hispaniam transivit et Barcinonem Decembre eiusdem anni cepit. Postero anno, Valia, ei successor, ab Honorio foederatus Romae in Aquitaniā susceptus est et Germanicas gentes eiicere rogatus est quae in Hispaniā consederant. Sic, anno 416, Valia in Hispaniam intravit et Alanos equites severe vicit et Suebos vel Suevos in Gallaeciam et Vandalos in Baeticam impulit.

Primo saculi V dimidio, Visigothi, iuxta cum Romanis, continenter contra Vandalos Suebosque pugnaverunt. Hispania Tarraconensis penes Romanos mansit, sed Valles Hiberi a Bacaudis seu Bagaudis affecta est, qui illam regionem praedaverunt. Anno 443, magister utriusque militiae Merobaudes multos greges persecutus est et eos Aracellis seu Aracili vicit. Hi Bacaudae ab hominibus dissimilium originum scelestis, quos Vascones et Suevi crebro iuvabant, formabantur: Rechiarius, Sueborum rex, inter annos 449 et 452 Vallem Hiberi praedavit, suam Caesaraugustam fecit et sibi Ilerdam adiunxit. Imperatoris Aviti rogatū, rex Visigothorum Theodoricus II Suebos prope Asturicam Augustam iuxta fluvium Urbicum[25] (Hispanice Órbigo, Legionice Órbigu) anno 456 superavit.

Attamen, Ricimer, Romanorum patricius, imperatorem Avitum anno 457 amovit et Maiorianum acclamare coegit. Hic imperator, a suo magistro militum Aegidio adiuvatus, in Galliam contra Germanos pugnatum tetendit: hic Francos apud Rhenum vicit,Lugdunum Burgundionibus et Arelate Visigothis rapuit, qui se foederati iam non putabant, Avito munere privato. Denique, Maiorianus anno 461 a Ricimero interfectus est: Aegidius novum imperatorem accipere recusavit, dum Visigothi, ab Eurico recti, his rebus fruiti sunt ut suum regnum versus Septemtrionem usque ad Ligerem et versus Meridiem per Hispaniam panderent. Hispania Romana, quae in Hispaniā Tarraconensi manserat, tunc definitive evanuit.

Medium aevum

[recensere | fontem recensere]

Aetas Visigothica

[recensere | fontem recensere]

Regnum Visigothorum

[recensere | fontem recensere]
Regni Visigothorum evolutio usque ad saeculum VI (tabula Anglice): Rubro colore, Regnum Tolosanum circa annum 415; aurantio et carnis coloribus, extensio inter annos 415 et 476; territorium apud campum Vogladensem anno 507 perditum; viridi colore, occupatio Regni Sueborum anno 575.

Euricus e Tolosā regnavit, ubi Regni Visigothorum caput collocavit. Qui, anno 475, ut imperator Romanus Iulius Nepos ei Aquitaniam Primam, Galliam Narbonensem, Hispaniam concederet fecit. Hoc modo, hic rex suam ditionem in magnam Hiberiae partem extendit, praesertim post annum 476, cum solio depulsus est ultimus Imperator Romanus Occidentalis Flavius Romulus.

Hiberiae occupatio insequentia per decennia saecula perrexit. Regiones praesentem Aragoniam conformantes sunt reapse statio ad terras ab Vasconibus rectas, qui superiorem Vallem Hiberi praedabantur diripiebantque suis e sedibus, utputa e Pompelone. Liberi medio e saeculo V non victi sunt usque ad annum 581, cum rex Liuvigildus eos vicit et hanc victoriam notavit condendā urbe Victoriaco. Praesens Aragonia contra Francorum terras sita erat, quam solum Pyrenaei montes ex eis separabant et, quamquam Francorum incursiones plerumque in Septimaniam fiebant, erant nihilominus Visigothicorum praesidia iuxta hos montes.

Visigothorum deductio et administratio

[recensere | fontem recensere]
Divisio administrativa Hispaniae Visigothicae circa annum 700.

Quamquam Visigothi suas sedes in Hiberiā exeunte e saeculo V collocare coeperant; propter parcum eorum numerum, Visigothorum deductio relative restricta est, in praesentis Castellae et Legionis septentrione inter Tagum et Hiberum. Hispaniae septentrio regio a populis Germanicis electa numquam fuit et ibi cultura prime Romana mansit.

Reges Visigothorum divisionem administrativam ab Imperio Romano acceptam non mutaverunt. Ad gubernandas has provincias, designati sunt duces et comites. Administrationi religiosae episcopi electi sunt: sic inveniebatur alius episcopus Turiassone, alius Oscae, alius Caesaraugustae. Quā superiore urbe, aliquot synodi facti sunt: anno 592, episcopo Caesaraugustano Maximo, et anno 691, unicus synodus nationalis Toleti non actus, episcopo Caesaraugustano Valdefredo.

Praecipuos apud episcopos huius urbis sunt: Sanctus Braulius, Isidori Hispalensis alumnus amicusque, cuius Etymologiarum libros viginti perfecit et cui Elogium scripsit; et Taius, eius successor continuatorque, Eugenii II Toletani amicus, quem in Monasterio Sanctae Ingratiae Caesaraugustae cognoverat

Regni Visigothorum exitium

[recensere | fontem recensere]

Regnum Wambae rerum difficilium tempus signat, praesertim graves difficultates in huius regni septentrione fuerunt, quia Septimania et Vascones anno 673 rebellaverunt.

Anno 711, Musulmanorum Arabum et Mazacum expeditio Fretum Gaditanum transgressa est et Visigothorum regem Rodericum in Proelio apud Transductos Promontorios Iulio vicit. Etsi Visigothi enisi sunt ut huic invasioni resisterent, tamen anno 714 Caesaraugusta obsessa captaque est. Musulmani, cum ad Pyrenaeos venissent, impetūs fecerunt hos ultra montes; Tolosa anno 718 impugnata et Septimania anno 719 occupata est.

Musulmanorum dicio (saeculum VIII et ineuns saeculum XI)

[recensere | fontem recensere]
Musulmanorum occupatio anno 711 (mappa Francice).
Andalusia anno 750, cum Caliphatus Damascenus Omayadarum concidisset (mappa Hispanice).

Omayadarum tempora (saecula VIII et IX)

[recensere | fontem recensere]

Tarraconensis, sicut reliqua Hiberia, sub Caliphatūs Damasceni Omayadarum dicione esse coepit, quod rapidam ad Islamicam fidem conversionem causavit.[26] Caliphatūs Omayadarum exitium propter Abbasidarum rebellionem in Oriente Proximo effecit ut Andalusia a Caliphatū Bagdatensi emanciparet; quoniam Abderrama I, Omayadarum genere, in Andalusiam fugit, Cordubam anno 756 cepit et se emirum declaravit.

Musulmanae potestatis firmatio praesenti in Aragoniā ut localis optimatum pars invasores sequerentur et multi oriundi se ad Islamicem fidem se converterent effecit. Optimum quorum exemplum Comitis Cassii fuit, Visigothi nobilis qui regionem circum Hiberum, inter Turiassonem, Segiam (Hispanice Ejea de los Caballeros, Aragonice Echea d'os Caballers) et Naieram, regebat. Qui se Omayadarum vasalus fecit et suas diciones servavit. Cuius gens nomen Benikazi cepit et per saeculum VIII suam potestatem amplificavit propter adiumentum quod huius gentis socii emiris Cordubensibus dederunt.

Rolandi mors, minuta tabula e manuscripto Grandes Chroniques de France, ab Iohanne Fouquet scripto.

Praesertim, regiones praesentem Aragoniam conformantes strategicus locus fuerunt, quia Regno Francorum finitimae erant, ultra Pyrenaeos. Caesaraugusta, Arabice سرقسطة et Hebraice סרקסטא nuncupata, caput ex Andalusiae provinciis quinque et sedes de wālī (Arabice والي) facta est, coniuncte cum Cordubā, Toleto, Augustā Emeritā et Narbone. Anno 777, Suleimanus ibn Yaqzān al-Arābī (Arabice سليمان بن يقظان الكلبي الأعرابي), wālī Barcinonensis, suam independentiam habere cupiens, in auxilium regem Francorum Carolum Magnum vocavit.[27] Qui rex Suleimano al-Arābī foedus cum wālī Caesaraugustano Husaino et Oscensi Abutauro (Arabice أبو ثور) pollicitus est. Anno 778, exercitus in Caesaraugustam progredi coepit, sed Saxonum rebellio et Husaini Caesaraugustani repulsa ut in Caroli Magni potestatem redigeretur hunc regem suum exercitum recipere coegerunt. Attamen, Caroli Magni copiae aliquot captivos apprehenderunt, apud quos Suleimanum, sine dubio ab amicis datum; quamquam, postea, Suleimani ibn Yaqzān al-Arābī filii Ayxūn al-Arābī et Matrūh al-Arābī suum patrem liberare consecuti sunt. Cum Caroli Magni exercitus redibat, ab Vasconibus apud Rozaballes oppugnatus est, ubi Rolandus, Britanniae Minoris marchio, perivit. Denique, Suleimanus Caesaraugustam cepit, ubi anno 780 a suo amico socioque Husaino interfectus est, quoniam hic anno 781 redactus est in potestatem generalis Tsalabae ben Obaid, fidi Abderramae.

Regnante emiro Hisam I, Abderramae I successore, Valles Hiberi aliquot seditiones passa est quas emirus Dertosae et Caesaraugustae sedaturus fuit. Hisam I occasionem arripuit ad faciendos impetūs contra Christiana regna emiratūs limites comminantia: anno 791, impetum in Castellam et Regnum Asturorum fecit; anno 793, Francos Gerundā et Narbone expulit; anno 795, Asturicam Augustam occupavit. Anno 791, Hisam I mors violentiae eruptionem causavit. Alphonsus II, rex Asturorum et emiri Alhacenis I avunculus, et wālī Barcinonensis cum Carolo Magno congressi sunt et ultra Pyrenaeos intervenire ei proposuerunt. Sed fuit Caroli Magni filius Ludovicus I Pius qui bellum anno 798 committere decrevit et Barcinonem cepit, dum Alhacen I in Valli Hiberi contra Benikazos sed etiam contra Mazaces praedones montes incolentes et has terras praedantes pugnabat.

Benikazi (inter saecula VIII et IX)

[recensere | fontem recensere]
Hiberia, cum Benikazorum dominationis fastigio, anno 850 (mappa Hispanice).

Musa ibn Fortūn (Arabice موسى بن فرتون), Comitis Cassii nepos, superiori ex Vallis Hiberi parte—Segiā (Hispanice Ejea de los Caballeros, Aragonice Echea d'os Caballers), Tutelā, Turiassone, Bursaone (Hispanice Borja et Aragonice Borcha), Areneto (Hispanice Arnedo) alia apud loca—usque ad Caesaraugustae circumiecta rexit. Hic ad iuvandum emirum Hisam I condicionem statuit ut hic emirus se e Saidi ibn al-Husayn regione recessit, cum quo ipse certavit et quem ipse occidit. Postea, Musa Caesaraugustam cepit, antequam vicissim ab Husaini Caesaraugutani proximo interfectus est.

Benikazi sic bonas rationes cum suis Christianis vicinis Navarris servaverunt ut Musa ibn Fortūn uxorem anno 784 duceret Onnecam, Comitis Bigorrae Eneconis Xemenonis viduam et matrem Eneconis Aristae, primi regis Pampilonensium futuri. Familiaris propinquitas inter domum Aristam-Ennecam, reges Pampilonensium, et Benikazos vel magis confirmata est cum coniugio inter Assonam, Eneconis Aristae filiam, et Musam ibn Mūsa. Domus regum Pampilonensium et Benikazi se mutuo multoque adiuvabant et dicionem septentrionali super Hispaniā inter se distribuerunt. Anno 799, Vascones, pro Carolingis, Pompelonis wālī Mutarrifum Ibn Mūsa, Musae ibn Mūsa fratrem, necaverunt.

Haec stirps ad fatigium summum advenit, Musā ibn Mūsa regente. Hi suam autonomiam augere consecuti sunt, corroborato etiam foedere cum stirpe Aristā contra emirum Cordubensem Abderramam II, anno 843. Usque ad medium saeculum nonum, huius emiri exercitūs crebras punitivas expeditiones fecerunt, donec Musa ibn Mūsa et Abderrama II in gratiam reversi sunt. Musa ibn Mūsa Christianos in Proelio Albeldense anno 852 vicit, et tunc se tertium regem Hispaniae nominare fecit, iuxta cum Rege Asturorum et emire Cordubae. Anno 852, Musae dicio e Tutelae, Caesaraugustae, Bilbilis terris usque ad Calamocham patebat. Qui wālī Marchiae Superioris nominatus est contra regna Christiana. Hic regionem Oscensem intervenit, et suum filium Lupum ibn Mūsa wālī Toletanum anno 859 posuit.

Anno 871, Lupus—cum suis fratribus Ismaële ibn Mūsa, Mutarrifo ibn Mūsa, et Fortuno ibn Mūsa—rebellavit: Lupus et Ismaël Caesaraugustam ceperunt, Mustarrifus Oscam intravit, et Fortunus Tutelam occupavit. Emirus Cordubensis Mahometus I, iuvantibus Banū Tujīb, expeditionem contra Musae filios statim fecit.

Clades et mox dissidia Benikazorum fratres quattuor ad perditionem duxerunt: Mustarrifus supplicio affectus est et Lupus Fortuni Ismaëlisque rebellioni adversaturus fuit. Primam per saeculi X quartam partem, Benikazi totas suas terras in Valle Hiberi amiserunt aemulā pro gente, sicuti Banū Tujīb.

Comitatūs Aragoniae surrectio (inter annos 780 et 1035)

[recensere | fontem recensere]
Monasterium Sancti Petri de Siresā, culturale Comitatūs Aragoniae centrum.
Monasterium Sancti Hadriani Sasabensis, prima sedes episcopalis Aragoniensis.

Anno 780, Franci, fructum capientes e dissidiis apud Musulmanos, urbem Iacam occupaverunt et denuo meridionales Pyrenaeos (primum post annos sexaginta) calcaverunt. Anno 802, Aureolus primus huius regionis comes[28] factus est dignitate "Comitis Iacae". Quo autem mortuo, comitis dignitas ad Aznarium Galindum redivit. Nomen "Aragonia" primum anno 828 apparuit, cum hic parvus comitatus transeunti e flumine Aragonio et eius amni influenti Aragone Subordano[29] nomen cepit. Comitatus Aragoniae, per primum saeculi IX dimidium, in Imperii Carolingorum potestate fuit, ad quod per Vallem Echoënsem (Aragonice Val d'Echo; Hispanice Valle de Hecho) et Summum Portum (Aragonice Hispaniceque Puerto de Somport) conexus erat. Haec subiectio etiam apparet religiosis in rebus: verbi gratiā, Monasterium Sancti Petri de Siresā[30] (Hispanice Monasterio de San Pedro de Siresa et Aragonice Monesterio de Sant Pero de Ciresa), illo tempore comditum, Ordini Sancti Benedicti oboediens erat, cuius pondus auxit et quod culturale huius comitatūs centrum factum est.

Per saeculum IX, Imperii Carolingorum pondus decrevit Hibericis pro vicinis: rex Pampilonensium Eneco Arista in successoriis huius comitatūs bellis interfuit, dum comes Aznarius II Galindus suam filiam Sanciam uxorem wālī Oscensi Machometo Ataoeli commisit. Nihilominus, Regni Pampilonensium expansio in meridiem huius parvi comitatūs progressum aliquantum interclusit, quia ei occupationis tramites interrupti sunt.

Galindi II Aznarii mors legitimo sine filio eius terrarum distributionem causavit: Sobrarbia[31] (Hispanice et Aragonice Sobrarbe, Catalanice Sobrarb) filiae Totae[32] tradita est, quae comitem Ripacurcensem Bernardum I[33] nupsit; filia autem Andregoto[34] Aragoniam ipsam regi Pampilonensium Garciae I Sanctii filius anno 925 dedit. Aragonia, a Regno Navarrae pendens, putata est tunc quiddam dominii directi genus, "dominorum Aragoniensium terra", a comite regi Pampilonensium oboediente recta. Quorum comitum primus illegitimus defuncti comitis filius fuit.

Paulatim, Comitatus Aragoniae culturaliter progressus est. Incolarum redintegrationis artis (Mosarabicae artis perperam nuncupatae) exempla multiplicata sunt. Monasterium Sancti Ioannis de Pinnā[35] (Hispanice Real Monasterio de San Juan de la Peña, Aragonice Monesterio de Sant Chuan d'a Penya et Catalanice Monestir de Sant Joan de la Penya), a religiosis a Caesaraugustā -cum haec urbs a Mauris occupata esset- fugitis conditum, Christianae culturae fons factum est qui mentes in Recuperationis metam et in ritum Visigothicum in liturgiā denuo introducendum intendebat. Anno 922, episcopi Aragonienses -aliquando episcopus Iacensis aut episcopus Oscensis nuncupati- in Valli Borauensi considerunt. Qui suas sedes nonnullis in ponderis monasteriis collocaverunt, sicuti in Monasterio Sancti Ioannis de Pinnā[35], Monasterio Sancti Petri de Siresā[30] et Monasterio Sancti Hadriani Sasabensis[36] (Hispanice Monasterio de San Adrián de Sásave, Aragonice Monesterio de Sant Hadrián de Sasau et Catalanice Monestir de Sant Adrià de Sasau).

Anno 1015, rex Pampilonensium Sanctius III Comitatum Aragoniae suo illegitimo filio Ranimiro tradidit. Haec res gratiam habitura erat viginti annos postea, hoc rege Pampilonensium mortuo anno 1035.

Domus Banū Tuğīb (inter annos 890 et 1018)

[recensere | fontem recensere]
Turris Trobatoris (Hispanice Torre del Trovador; Aragonice Torre d'o Trobaire; Catalanice Torre del Trobador), exeunte saeculo IX a Mahometo al-Anqar sicut defensoria turris aedificata et postea in Aliafariā[37] (Hispanice Palacio de la Aljafería, Aragonice Palacio de l'Alchafaría, Catalanice Palau de l'Aljaferia) Caesaraugustae inserta.
Paeninsula Hiberica, tempore Caliphatūs Cordubae, circa annnum 1000 (mappa Hispanice).

Anno 890, ad merita exsolvenda, Mahometus al-Anqar, dynastiā Banū Tuğīb natus, wālī Caesaraugustanus ab amirale Cordubensi Mahometo I designatus est. Dignitas wālī tunc hereditarie cessa est, quod dysnatiam Banū Tuğīb suam dominationem praesente in Aragoniā, e Caesaraugustā in Darocam[38], suum feudum, firmare sivit. Exeunte saeculo X, familia Banū Tuğīb regiones Oscae et Barbastri[38] suam ad dicionem incorporavit, quae mollitam penes familiam Banū Shabrīṭ, Benikazorum sociam, manserant.

Familia Banū Tuğīb actiones bellicas poenarias contra regna Christiana a Caliphatū Cordubae ductas adiuvavit; praesertim, regente Almansuro, qui denuo gihad anno 980 movit.

Almansuro mortuo anno 1002, Caliphatus Cordubae suam declinationem coepit; exarsit bellum civile anno 1008 apud Mazaces, Arabes, Slavos, Mosarabes. Mundirus, merus miles minore familiae Banū Tuğīb ramo natus, wālī Tutelae anno 1006 et Caesaraugustae anno 1013 factus est. Anno 1018, Mundirus se independens declaravit et se rex Taifae Caesaraugustae nuncupavit, ubi nummum cudit.

Pugna inter Regnum Aragoniae et Taifam Caesaraugustae (saeculo XI et ineunte saeculo XII)

[recensere | fontem recensere]

Taifa Caesaraugustae penes Banū Tuğīb (inter annos 1018 et 1038)

[recensere | fontem recensere]
Denarius aureus anno 1029, Taifae Caesaraugustae rege Yaḥyā al-Muẓaffar, cusus est.
Paeninsula Hiberica primis taifarum temporibus anno 1037 (mappa Hispanice).

Mundirus I primus rex Taifae Caesaraugustae nomine "procuratoris regiae" fuit, quod Almansurus et sua progenies adsciverant. Hic novus rex splendidam regiam evolvit et numerosis procuratoribus se stipavit, inter quos Ibn Darrāğ al-Qasṭalli et Saidus Bagdatensis erant. Etiam suam urbem capitalem ornavit; augendā magnā meschitā Caesaraugustae, aedificandis novis balneariis, novando palatio Zudae[39] -quod hodie Propugnaculum Zudae[39] (Hispanice Torreón de la Zuda, Aragonice Torretón d'a Zuda et Catalanice Torrassa de La Zuda) nuncupatur-.

Taifa Caesaraugustae tunc ad occidentem urbes Methymnaceliam,[40] Soriam, Calagurrem, Arenetum, Graccurrem, Tutelam (Hispanice Soria, Calahorra, Arnedo, Alfaro, Tudela, respective); et ad Orientem Barbastrum, Montisonem, Fragam, Ilerdam (Hispanice Barbastro, Monzón, Fraga, Lérida, respective) comprehendebat. Mundirus I contra Sanctium III Navarrae pugnavit. Qui propior praefecto Taifae Ilerdae, Suleimano ibn Hūd al-Mustaʿīn, gentis Banū Hūd, sociatus est, qui aliquando contra Mundirum rebellavit. Ut rex Navarrae novissimo agmine caperetur, hic rex Caesaraugustanus foedus cum rege Castellano adeptus est. Contra Banū Razīn quoque pugnavit, qui Taifa Albaracini[40] regebant, quae praesentem ad Provinciam Terulensem una cum Albaracino,[40] Terulio, Monte Albano correspondebat.

Anno 1022, Mundiri I filius, Yaḥya al-Muẓaffar, patri successit. Qui novus rex contra Sanctium III Navarrae pugnare perrexit. Taifae Toletanae regis Ismaëlis sororem uxorem duxit. Yaḥyae filius, Mundirus II, patri denuo successit anno 1036. Qui rex anno 1038 a suo cosino Abdallā occisus est, qui sibi regiam dignitatem cupiebat, sed solum dies viginti regnum obtinuit; quia urbis Caesaraugustae optimates Suleimanum ibn Hūd, wālī Ilendensem, vocaverunt, qui Caesaraugustam occupavit.

Taifa Caesaraugustae penes Banū Hūd (inter annos 1038 et 1110)

[recensere | fontem recensere]
Intestinus regiae Aliafariae[37] conspectus, ubi reges Banū Hūd habitabant.
Taifa Caesaraugustae, cum terris a regibus Banū Hūd anno 1080 captis (mappa Hispanice).

Suleimano ibn Hūd al-Mustaʿīn rege, qui antea merus wālī Ilerdensis et Tutelensis fuerat, dynastia Banū Hūd in Taifā Caesaraugustae anno 1038 consedit, quae regnum obtinuit usque ad annum 1110. Hoc tempus summae gloriae Aragoniae Arabicae putatur. Suleimanus ibn Hūd regi Legionis Ferdinando I sociatus est contra regem Taifae Toleti, socium regis Navarrae Garciae III; et hanc occasionem arripuit ut amplificaret suum regnum versus Meridiem, praesentem in provinciam Guadalaxaram. Haec foedera Christianis regnis a Musulmanis regibus quotannis solvebantur, quod, paulatim taifas debilitavit.

Suleimanus ibn Hūd sibi fidelitatem nonnullorum wālī firmavit designandis wālī suis filiis. Sed, hoc rege mortuo, eius singuli filii suam singulam independentiam assequi conati sunt et suos singulos nummos cuderunt: Iosephus al-Muzaffar in Ilerdā, Lupus in Oscā, Mahometus in Bilbili, Almuctadir in Caesaraugustā. Duro bello inter fratres finito, Almuctadir sub suo imperio terras suis fratribus datas coniungere consecutus est: fratrum ultimus, Iosephus, Ilerdae usque ad annum 1078 restitit. Quoque suum imperium in Taifam Dertosae anno 1061, postea in eam Dianii anno 1076, in eam Valentiae amplificavit, quae propior vassala facta est.

Sed Septentrionales limites novo Regno Aragoniae, a Ranimiro I et postea a Sanctio I recto, periclitabantur. Anno 1063, Almuctadir contra Ranimirum I, Gradum[41] obsidentem, expeditionem duxit quae Castellanas regis Sanctii II copias et quemdam Rodericum Didaci continebant. Anno 1064, Sanctius I Barbastrum[38] occupavit, iuvantibus copiis a Regno Franciae oriundis, quae Cruciatae a Papā Alexandro II inceptae respondebant: Almuctadir quoque ad Gihad vocavit et Barbastrum anno 1065 recuperavit. Alquēzare[42] amisso anno 1065, Almuctadir cum rege Navarrae Sanctio IV foedera fecit annis 1069 et 1073. Sed anno 1076 hic rex Navarrae occisus est et Sanctius I Aragoniae et rex Castellae Alphonsus VI sibi Regnum Navarrae diviserunt.

Praeterea, novissimum foedus cum rege Castellae Alphonso VI elanguit propter regis Valentiae Abubaceri vassallagium. Rex Castellae reverā se Taifam Toleti occupare et compensationis nomine Taifam Valentiae regi Toleti relinquere cogitaverat. Almuctadir plurima celsa tributa Alphonso VI soluturus fuit ut submissio Taifae Valentiae permitteretur.

Anno 1081 mortuo Almuctadiro, hic rex sua territoria in partes duas diviserat: Almuctaman[43] hereditatis nomine occidentalem taifae partem cum regionibus Caesaraugustae, Tutelae, Oscae, Bilbilis; alterā ex parte cuius frater Almundir[44] litorales regiones cum Ilerdā, Dertosā, Dianio accepit.

Rex Aragoniae Sanctius I magis magisque minax in Septentrione fiebat. Fuit hoc tempore cum Rodericus Didaci, Christianus nobilis e Regno Castellae expulsus, ad militiam regis Caesaraugustani iuxta cum suis mercenariis accessit. Qui nobilis huius regis militiae mansit usque ad annum 1086, ubi Sidi agnominatus est. Nihilominus, hoc ne Aragonienses multas praecipuas fortalitias occuparent non impedivit: Gradum[41], qui in periculum Barbastrum[38] vocabat; Ayerbe,[45] Boleam,[46] Arascues,[47] quae Oscam dominabantur; Argedas[48] (Hispanice Arguedas), prope Tutelam. Immo Caesaraugusta ab Alphonso VI Castellae obsessa est.

Ahmedus al-Mustaʿīn II, Almuctadiri filius, ei successit anno 1085. Tunc Christianae occupationes graves erant: taifae lababant et confractae sunt, captā Taifā Toleti ab Alphonso VI Castellae eodem anno. Reges Taifae Hispalis, Mahometus al-Mu‘tamid, et Taifae Pacis Augustae et Taifae Granatae se coniunxerunt ut interventionem ab Iosepho Abentessefin, Almoravidum amirali, rogarent. Musulmana coniunctio Christianos vicit in proelio in Sacraliis anno 1086, quod Taifam Caesaraugustae paulo liberavit, quia Alphonsum VI Castellae huius urbis obsidione solvere coegit.

Anno 1090, taifarum reges amoti sunt ab almoravidibus, qui suum imperium amplificaverunt, excepto rege Caesaraugustano Ahmedo al-Mustaʿīn II, qui bonam rationem cum eis habuit. Nihilominus, Montiso anno 1089, Ballegarium[49] anno 1091, Osca anno 1096 a rege Aragoniae capta sunt. Ahmedus al-Mustaʿīn II denique mortuus est anno 1110 in proelio Valtierrae,[50] prope Tutelam, contra Alphonsum I Aragoniae, qui denuo Segiam[51] et Tauste occupavit.

Eius successor, Mitadolus,[52] ut Regis Castellae vassallus fieret coactus est, quod almoravides irritavit. Qui urbem Caesaraugustam anno 1110 occupaverunt, cum Mitadolus se in arce Ruedae[53] (Hispanice Rueda de Jalón et Aragonice Rueda de Xalón) recepisset. Quae res Taifae Caesaraugustae finem signavit.

Almoravidica tempora (inter annos 1110 et 1118)

[recensere | fontem recensere]
Ab Almoravidibus captae terrae ex anno 1085 usque ad 1115 (mappa Francice).

Wālī Almoravidis Valentiae Mahometus ibn al-Ḥājj Caesaraugustae et circumiectorum locorum gubernationem adeptus est. Septentrionalem Imperii Almoravidicum limitem firme munivit secundum flumina Hiberum et Tagum. Usque ad annum 1115, rexit ad obstandum Alphonsi I Aragoniae impetibus nitens.

Amiralis Ibn Tīfilwīt ei successit et se stipavit splendido regio comitatū, composito a poëtis philosophisque qui integralistico ab ambitū fugiebant quem Almoravides magis ad meridiem imposuerunt. Qui vezirum Avempacem[54], philosophum, medicum, astronomum, geometram, musicum, poëtam nominavit. Nihilominus, Ibn Tīfilwīt mortuo, wālī Murciae Caesaraugustam regere consecutus est. Martio anni 1118, Alphonsi I Rex Aragoniae -militum Cruce signatorum Francicorum, ordinum militarium militum fratrum, Mitadoli[52] ope- Caesaraugustam obsedit, quam exeunte illo anno cepit. Caesaraugustae excidium statim urbium Bilbilis et Darocae[38] excidia secuta sunt, post proelium apud Cutandam anno 1120, quod ad finem adduxit Musulmanam Aragoniae occupationem.

Primum millennium

[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1035 ad annum 1479, Aragonia et liberi regni nomen fuit, quod insuper hodierna administrativa regione, etiam de anno 1137, Catalauniam, et continue Insulae Baliares, Valentiam, Siciliam, Neapolin, et Sardiniam (Coronam Aragoniae) gubernabat. Verum huius coronae erat medio Barcino, qui fuit eius quod ob multas causas "Mediterraneum imperium" fuit, quod Mare Mediterraneum gubernabat et regulas per totum mare imponebat (v.gr.? in LLibre del Consolat del Mar (Catalaunice).)

Aevum hodiernum

[recensere | fontem recensere]

Dynastica unio Castellae et Aragoniae, anno 1479, cum Fernandus II Aragoniae Elizabeth I Castellae uxorem duceret, in formalem Hispaniae creationem velut unum regnum anno 1516 tulit.

  1. Vide Encyclopaediam Aragoniensem Interretialem, ubi dicitur "Bursao. Nombre romano de Borja, por latinización del indígena Bursau".
  2. Vide paginam interretialem www.alhamadearagon.es, ubi dicitur "Conocido como Salo, por el poeta bilbilitano Marcial, el río Jalón".
  3. Grand Dictionnaire Latin, ubi dicitur "racloir nom masculin rādŭla [-æ, f.]".
  4. Toponimia mayor aragonesa apud "ocharraire.blogspot.com, ubi dicitur "ALACÓN: Alacon, Alaquon [1280]".
  5. Vicipaedia Aragoniensis, ubi articulo "Colungo" dicitur "Existe a hipotesi que lo fa derivar de lo latín COLLEM LONGUM (cuello luengo)".
  6. Vicipaedia Aragoniensis, ubi articulo "Bastarás" dicitur "Seguntes Agustín Ubieto Arteta, a primera cita d'o lugar ye de 1093, recullita en a obra de José María Lacarra Documentos para el estudio de la reconquista y repoblación del valle del Ebro, en Estudios de Edad Media de la Corona de Aragón, II, III y V, y decumenta as variants Bastaras, Bastares y Bastuas.".
  7. Dictionnaire Gaffiot latin-français, ubi dicitur "'grosa, ae, f. grattoir, racloir: ARN. 6,14".
  8. Historia Americae sive novi orbis, Pars 10-13, Volumen 3, ubi dicitur "(...) verum unus ex iis Assagaiam seu clavam ligneam antrorsum acuminatam, manu volvens, (...)".
  9. 9.0 9.1 Rationes decimarum Hispaniae (1279-80): Aragón y Navarra. CSIF 1946, ubi dicitur "Maçaleon".
  10. Rationes decimarum Hispaniae (1279-80): Aragón y Navarra. CSIF 1946, ubi dicitur "Meiella".
  11. Smith's English-Latin Dictionary.
  12. Smith's English-Latin Dictionary.
  13. Vide "Fuentes de Ebro" in O Charraire: Toponimia Mayor Aragonesa.
  14. 14.0 14.1 Vide "Olvena" in O Charraire: Toponimia Mayor Aragonesa M-Z.
  15. Vide "Conchel" in O Charraire: Toponimia Mayor Aragonesa.
  16. Vide "Morilla" in O Charraire: Toponimia Mayor Aragonesa M-Z.
  17. Lexicon Universale Hofmann.
  18. Vide "Alcanadre" in O Charraire: Toponimia Mayor Aragonesa.
  19. 19.0 19.1 Lexicon Universale Hofmann.
  20. 20.0 20.1 Vide "Caspe" in O Charraire: Toponimia Mayor Aragonesa.
  21. 21.0 21.1 Vide "Azaila" in O Charraire: Toponimia Mayor Aragonesa.
  22. Vide "Calaceit" in O Charraire: Toponimia Mayor Aragonesa.
  23. Christianus (Christian) Rico, Pyrénées romaines. Essai sur un pays de frontière (IIIe siècle av. J.-C.-IVe siècle ap. J.-C.) (Francice), Bibliotheca Domi Velázquez, nº 14, Matriti, 1997 (ISBN 9788486839741).
  24. Vide "Favara" in O Charraire: Toponimia Mayor Aragonesa.
  25. Edelmiro Bascuas, Hidronimia y léxico de origen paleoeuropeo en Galicia (pág. 114)
  26. Formula:Es David González Ruiz: Breve Historia de la Corona de Aragón. Ediciones Nowtilus, S.L., Madritum!Matriti, Aprilis anni 2012, p. 52-53, ISBN 978-84-9967-306-6.
  27. Formula:Es David González Ruiz: Breve Historia de la Corona de Aragón. Ediciones Nowtilus, S.L., Matriti, Aprili anni 2012, p. 52, ISBN 978-84-9967-306-6.
  28. A Davide (David) González Ruiz: Breve Historia de la Corona de Aragón. Ediciones Nowtilus, S.L., Martriti, Aprili anni 2012, p. 53, ISBN 978-84-9967-306-6.
  29. Vide Ëtude et édition des "Regum Aragonum res geste", ubi dicitur "(...) Quorum alterum vocant Aragonem Majorem, alterum vero Aragonem Subordanum". (...) Subordanus vero ex rupibus (...) Subordanus vero fluit multo longius (...).
  30. 30.0 30.1 Vide San Pedro de Siresa y Alfonso el Batallador, ubi dicitur "(...) monasterium Sancti Petri de Siresa (...)".
  31. Lexicon Universale Hofmann.
  32. De nomine "Tota", vide Códice de Roda, ubi dicitur "Asnari Sanzionis accepit uxor domna Onneca, Furtuni Garseanis filia, et genuit Santio Asnari, et domna Tota regina, et domna Sanzia. Ista Onneca postea accepit urium regi Abdella, et genuit Mahomat Iben Abdella (...)".
  33. De huius comitis nomine, vide Conde Bernardo I (Unifredo) DE RIBAGORZA, ubi dicitur "(...) Bernardus comes (...) Ripacurcensis (...) cum Ato episcopus frater eius (...)".
  34. De hoc nomine, vide Códice de Roda, ubi dicitur "(...) Galindo Asnari accepit uxor domna Sanzia, Garsea Scemenonis filia, et genuit domna Belasquita et domna Andregoto (...) genuit Sanzio Garsias, et Arnaldo Garsies, ac Gilelmo Garsies, ac domna Andregoto".
  35. 35.0 35.1 Vide Una contienda medieval sobre la iglesia de Artajona, ubi dicitur "(...) Dedi ego senior Garsia Acenariç, hunc supradictum monasterium ad monasterium Sancti Ioannis de Pinna (...)".
  36. De hoc adiectivo, confer nomen Latinum Dioecesis Sasabensis, secundum Vicipaediae Aragoniensis[nexus deficit].
  37. 37.0 37.1 Vide DOCUMENTOS DEL MONASTERIO DE SANTA MARÍA DE VERUELA, ubi dicitur "(...) Datum et actum in Aljafaria civitatis Cesarauguste, quintadecima die novembris (...)".
  38. 38.0 38.1 38.2 38.3 38.4 Haec pagina textum incorporat ex Hofmanni Lexico Universali, 1698. Versio interretialis
  39. 39.0 39.1 Vide Viage literario a las iglesias de España, ubi dicitur "(...) vel habituri sunt infra muros zudae (...)".
  40. 40.0 40.1 40.2 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
  41. 41.0 41.1 Vide "Graus" in O Charraire: Toponimia Mayor Aragonesa
  42. Vide "Alquézar" in O Charraire: Toponimia Mayor Aragonesa.
  43. Vide El latín de la Historia Roderici.
  44. Vide Indicem nominum Latinorum Arabum Persarumque Medii Aevi apud Vicipaediam Latinam.
  45. Vide "Ayerbe" in O Charraire: Toponimia Mayor Aragonesa.
  46. Vide "Bolea" in O Charraire: Toponimia Mayor Aragonesa.
  47. Vide "Arascues" in O Charraire: Toponimia Mayor Aragonesa.
  48. Vide OTRA HISTORIA DEL FUERO DE JACA, ubi dicitur "(...) in Sancta Eulalia, Arnal de Lascun in Boleia, Arpa in Luarre, Sancio de Borgia in Agierbe, Corneige in Morello, Loherrenc in Auguero, don Marcho in Biele, Petro Lopez in Luesia, Deus Aiusa in Sos et in Argedas, (...)".
  49. Lexicon Universale Hofmann.
  50. Lexicon Universale Hofmann.
  51. Vide [articulum apud Vicipaediam Hispanicam de hoc municipio], ubi dicitur "(...) da a Ejea el primer nombre que es conocido, Segia (...)".
  52. 52.0 52.1 Vide articulum de hoc rege apud Vicipaediam Anglicam, ubi dicitur "(...) Latinised as Mitadolus (...)".
  53. Vide Acta Sanctorum der Bollandisten, ubi dicitur "(...) vocarique nunc Ruedam (...) Ruedam statuit aliam (...)".
  54. Vide Experience and Experiment: A Comparison of Zabarella's View with Galileo's in De Motu, ubi dicitur "(...) Qua in re Averroes Avempacem reprehendit (...) sequentes opinionem Avempaces ibi (...)".